Mural painted by Elgée.


Model is G. Praetzel, present here on MK : https://www.model-kartei.de/portfolios/model/631752


Isn't it interesting that, in this day and age, a photograph genuinely depicting a literal representation of a biblical scene has to be hidden under a NSFW label? Shouldn't we instead create a new label? This should be NSFP, which stands for ''Not Suitable For Prudes''. That feels like the perfect title for a doctoral thesis in Philosophy ;)


* * * * *


LIBER GENESIS - Biblia Sacra, Nova Vulgata, Vetus Testamentum

2 (25) Erant autem uterque nudi, Adam scilicet et uxor eius, et non erubescebant.

3 (1) Et serpens erat callidior cunctis animantibus agri, quae fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: ''Verene praecepit vobis Deus, ut non comederetis de omni ligno paradisi?''.

3 (2) Cui respondit mulier: ''De fructu lignorum, quae sunt in paradiso, vescimur;

3 (3) de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus, ne comederemus et ne tangeremus illud, ne moriamur''.

3 (4) Dixit autem serpens ad mulierem: ''Nequaquam morte moriemini!

3 (5) Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut Deus scientes bonum et malum''.

3 (6) Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis et desiderabile esset lignum ad intellegendum; et tulit de fructu illius et comedit deditque etiam viro suo secum, qui comedit.

3 (7) Et aperti sunt oculi amborum. Cumque cognovissent esse se nudos, consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata.

3 (8) Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

3 (9) Vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei: ''Ubi es?''.

3 (10) Qui ait: ''Vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me''.

3 (11) Cui dixit: ''Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo tibi praeceperam, ne comederes, comedisti?''.

3 (12) Dixitque Adam: ''Mulier, quam dedisti sociam mihi, ipsa dedit mihi de ligno, et comedi''.

3 (13) Et dixit Dominus Deus ad mulierem: ''Quid hoc fecisti?''. Quae respondit: ''Serpens decepit me, et comedi''.




Cf. https://www.vatican.va/archive/bible/nova_vulgata/documents/nova-vulgata_vt_genesis_lt.html


* * * * *